Visto que algunos aún tienen dificultades para analizar y traducir oraciones con participios, aquí tenéis una buena muestra de frases para que practiquéis y me entreguéis voluntariamente con el objetivo de repasar. Ánimo
1- Audentes fortuna iuvat.
2- Damnati in carcerem ducti sunt.
3- Dionysius tyrannus, cultros tonsorios timens, candenti carbone sibi adurebat capillum.
4- Duci morienti victoria nuntiata est.
5- Et praeterita et futura delectant nos.
6- Graecia capta ferum victorem cepit.
7- Hominibus laborantibus fortuna favet.
8- Hostes territos nostri milites fugaverunt.
9- Illum exercitum contemno, collectum ex senibus desperatis.
10- Interdiu stellas non conspicimus, solis luce obscuratas.
11- Legati a Saguntinis Romam missi sunt auxilium orantes.
12- Legati venerunt pacem petentes.
13- Legati veniunt auxilium implorantes.
14- Nihil puero nascente debilius est.
15- Nostris neque terra neque mari effugium dabatur victis.
16- Omne malum nascens facile opprimitur.
17- Platonem scribentem mors oppressit.
18- Risus ita repente erumpit, ut eum cupientes tenere nequeamus.
19- Tandem L.Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic ferro flammaque minitantem, ex urbe eiecimus.
20- Ut oculus sic animus, se non videns, alia cernit.
21- Video fratrem in horto legentem.
22- Acceptis mandatis, Roscius cum L.Caesare Capuam pervenit.
23- Anco Marcio rege, Ostia ad ostium Tiberis condita est.
24- Ariovistus, cognito Caesaris adventu, legatos misit.
25- C.Flaminium Caelius, neglecta religione, cecidisse apud Trasumenum scribit.
26- Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in fines Casivelauni exercitum ducit.
27- Caesar, exploratis regionibus, albente caelo, omnes copias castris educit.
28- Caesar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, cohortibus X ad mare relictis et equitibus CCC, de tertia vigilia ad hostes contendit.
29- Caesare duce, Romani Galliam subegerunt.
30- Catone censore, severa fuit Romae morum disciplina.
31- Cicerone consule, coniuratio Catilina patefacta est.
32- Circumitis (del verbo circumeo) omnibus hibernis, naues longas XXVIII instructas inuenit.
33- Circumitis[1] omnibus hibernis, naues longas XXVIII instructas inuenit.
34- Consule appellato, omnes in silentio manserunt.
35- Cotta et Torquato consulibus, multa prodigia fuerunt.
36- Domitiano principe, Stoici Roma pulsi sunt.
37- Dux, oriente sole, e castris copias eduxit.
38- Galba, secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit in finibus hostium hiemare.
39- Hac oratione habita, in modum mirum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innatae sunt.
40- Hac pugna pugnata, Hannibal Romam profectus est, nullo resistente.
41- Hannibal, L.Cornelio Q.Minucio consulibus, cum V navibus Africam accessit.
42- His confectis rebus conuentibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur.
43- His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit, qui locum idoneum castris deligant.
44- His rebus constitutis, Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.
45- Igitur, comitiis habitis, consules declarantur M.Tullius et C.Antonius.
46- Incensis domis et aedificiis, omnes oppidum reliquerunt.
47- L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedit ab hibernis Caesar in Italiam.
48- M.Messala M.Pisone consulibus, coniurationem nobilitatis fecit.
49- Maximae virtutes, voluptate dominante, pereunt.
50- Mortuo Cicerone, forum siluit.
51- Mortuo Numa, Tullus Hostilius creatus est rex.
52- Mortuo rege, magna erat omnium maestitia.
53- Multis obsistentibus, hoc impetravi.
54- Nemo erit, qui credat, te invito, provinciam tibi esse decretam.
55- Omnia summa consecutus est, virtute duce, comite fortuna.
56- Orta luce, profecti sumus.
57- Percepta oratione eorum, Caesar obsides imperat.
58- Perditis omnibus rebus, tamen ipsa virtus se sustentare potest.
59- Portis clausis, iam nemo intrare potuit.
60- Re nuntiata, Caesar magnam partem equitatus mittit.
61- Re nuntiata, Pirustae legatos ad eum mittunt.
62- Regibus expulsis, Romae consules creati sunt.
63- Regnante Tarquinio Prisco, Pythagoras in Italiam venit.
64- Romulo rege, Romani multa bella gesserunt.
65- Scipio, pace terra marique parta, exercitu in naves imposito, in Siciliam traiecit.
66- Te praetore, populi Romani classis a piratis victa est.
[1] Viene de circumeo.
jueves, 27 de noviembre de 2008
Oraciones con participios
Publicado por Javi en 15:08
Etiquetas: latín II, participios, traducción
Suscribirse a:
Enviar comentarios (Atom)
1 comentario:
¡DIOOOOOOU! casi me muero al poner la pagina, pero habrá que hacerlas
Publicar un comentario